Salmos 146

1 ALLELUIA. Lauda, anima mea, Dominum;

2 laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quamdiu fuero.

3 Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus.

4 Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt cogitationes eorum.

5 Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor, cuius spes in Domino Deo suo,

6 qui fecit caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt; qui custodit veritatem in saeculum,

7 facit iudicium oppressis, dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos,

8 Dominus illuminat caecos, Dominus erigit depressos, Dominus diligit iustos,

9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam sustentat et viam peccatorum disperdit.

10 Regnabit Dominus in saecula, Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade