Salmos 149

1 ALLELUIA. Cantate Domino canticum novum; laus eius in ecclesia sanctorum.

2 Laetetur Israel in eo, qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.

3 Laudent nomen eius in choro, in tympano et cithara psallant ei,

4 quia beneplacitum est Domino in populo suo, et honorabit mansuetos in salute.

5 Iubilent sancti in gloria, laetentur in cubilibus suis.

6 Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum,

7 ad faciendam vindictam in nationibus, castigationes in populis,

8 ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis,

9 ad faciendum in eis iudicium conscriptum. Gloria haec est omnibus sanctis eius. ALLELUIA.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade