Salmos 15

1 PSALMUS. David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Quis requiescet in monte sancto tuo?

2 Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam, qui loquitur veritatem in corde suo,

3 qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et opprobrium non intulit proximo suo.

4 Ad nihilum reputatus est in conspectu eius malignus, timentes autem Dominum glorificat. Qui iuravit in detrimentum suum et non mutat,

5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentem non accepit. Qui facit haec, non movebitur in aeternum.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade