Salmos 150

1 ALLELUIA. Laudate Dominum in sanctuario eius, laudate eum in firmamento virtutis eius.

2 Laudate eum in magnalibus eius, laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.

3 Laudate eum in sono tubae, laudate eum in psalterio et cithara,

4 laudate eum in tympano et choro, laudate eum in chordis et organo,

5 laudate eum in cymbalis benesonantibus, laudate eum in cymbalis iubilationis: omne quod spirat, laudet Dominum. ALLELUIA.

Capítulos

Bíblias