Salmos 20

1 Magistro chori. PSALMUS. David.

2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Iacob.

3 Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te.

4 Memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue habeat.

5 Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum adimpleat.

6 Laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri levabimus signa; impleat Dominus omnes petitiones tuas.

7 Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum: exaudivit illum de caelo sancto suo, in virtutibus salutis dexterae eius.

8 Hi in curribus, et hi in equis, nos autem nomen Domini Dei nostri invocavimus.

9 Ipsi incurvati sunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus.

10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade