Salmos 21

1 Magistro chori. PSALMUS. David.

2 Domine, in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exsultabit vehementer.

3 Desiderium cordis eius tribuisti ei et voluntatem labiorum eius non denegasti.

4 Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite eius coronam de auro purissimo.

5 Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi.

6 Magna est gloria eius in salutari tuo, magnificentiam et decorem impones super eum;

7 quoniam pones eum benedictionem in saeculum saeculi, laetificabis eum in gaudio ante vultum tuum.

8 Quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur.

9 Inveniet manus tua omnes inimicos tuos, dextera tua inveniet, qui te oderunt.

10 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua deglutiet eos, et devorabit eos ignis.

11 Fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum.

12 Quoniam intenderunt in te mala, cogitaverunt consilia: nihil potuerunt.

13 Quoniam pones eos dorsum, arcus tuos tendes in vultum eorum.

14 Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas.

Capítulos

Bíblias