Salmos 23

1 PSALMUS. David. Dominus pascit me, et nihil mihi deerit:

2 in pascuis virentibus me collocavit, super aquas quietis eduxit me,

3 animam meam refecit. Deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum.

4 Nam et si ambulavero in valle umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.

5 Parasti in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum, et calix meus redundat.

6 Etenim benignitas et misericordia subsequentur me omnibus diebus vitae meae, et inhabitabo in domo Domini in longitudinem dierum.

Capítulos

Bíblias