Salmos 24

1 David. PSALMUS. Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et qui habitant in eo.

2 Quia ipse super maria fundavit eum et super flumina firmavit eum. -

3 Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens manibus et mundo corde, qui non levavit ad vana animam suam nec iuravit in dolum.

5 Hic accipiet benedictionem a Domino et iustificationem a Deo salutari suo.

6 Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Iacob.

7 Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.

8 Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in proelio.

9 Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.

10 Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade