Salmos 26

1 David. Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor.

2 Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. —

3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et ambulavi in veritate tua.

4 Non sedi cum viris vanitatis et cum occulte agentibus non introibo.

5 Odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo.

6 Lavabo in innocentia manus meas et circumdabo altare tuum, Domine,

7 ut auditas faciam voces laudis et enarrem universa mirabilia tua.

8 Domine, dilexi habitaculum domus tuae et locum habitationis gloriae tuae.

9 Ne colligas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam,

10 in quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus.

11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me et miserere mei.

12 Pes meus stetit in directo, in ecclesiis benedicam Domino.

Capítulos

Bíblias