Salmos 29

1 PSALMUS. David. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino gloriam et potentiam,

2 afferte Domino gloriam nominis eius, adorate Dominum in splendore sancto.

3 Vox Domini super aquas; Deus maiestatis intonuit, Dominus super aquas multas.

4 Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia.

5 Vox Domini confringentis cedros; et confringet Dominus cedros Libani.

6 Et saltare faciet, tamquam vitulum, Libanum, et Sarion, quemadmodum filium unicornium. -

7 Vox Domini intercidentis flammam ignis,

8 vox Domini concutientis desertum, et concutiet Dominus desertum Cades.

9 Vox Domini properantis partum cervarum, et denudabit condensa; et in templo eius omnes dicent gloriam.

10 Dominus super diluvium habitat, et sedebit Dominus rex in aeternum.

11 Dominus virtutem populo suo dabit, Dominus benedicet populo suo in pace.

Capítulos

Bíblias