Salmos 4

1 Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. David.

2 Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiae meae. In tribulatione dilatasti mihi; miserere mei et exaudi orationem meam.

3 Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium?

4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet, cum clamavero ad eum.

5 Irascimini et nolite peccare; loquimini in cordibus vestris, in cubilibus vestris et conquiescite.

6 Sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino.

7 Multi dicunt: “ Quis ostendit nobis bona? ”. Leva in signum super nos lumen vultus tui, Domine!

8 Maiorem dedisti laetitiam in corde meo, quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum.

9 In pace in idipsum dormiam et requiescam, quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade