Salmos 42

1 Magistro chori. Maskil. Filiorum Core.

2 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.

3 Sitivit anima mea ad Deum, Deum vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei?

4 Fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie: “ Ubi est Deus tuus? ”.

5 Haec recordatus sum et effudi in me animam meam; quoniam transibam in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis multitudinis festa celebrantis.

6 Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.

7 In meipso anima mea contristata est; propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermonim, de monte Misar.

8 Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.

9 In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius apud me est: oratio ad Deum vitae meae.

10 Dicam Deo: “ Susceptor meus es. Quare oblitus es mei, et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? ”.

11 Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi, qui tribulant me, dum dicunt mihi quotidie: “ Ubi est Deus tuus? ”. -

12 Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.

Capítulos

Bíblias