Salmos 43

1 Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta; ab homine iniquo et doloso erue me.

2 Quia tu es Deus refugii mei; quare me reppulisti, et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?

3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam; ipsae me deducant et adducant in montem sanctum tuum et in tabernacula tua.

4 Et introibo ad altare Dei, ad Deum laetitiae exsultationis meae. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.

5 Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade