Salmos 45

1 Magistro chori. Secundum " Lilia... ". Filiorum Core. Maskil. Canticum amoris.

2 Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.

3 Speciosus forma es prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum.

4 Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime, magnificentia tua et ornatu tuo.

5 Et ornatu tuo procede, currum ascende propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam. Et doceat te mirabilia dextera tua:

6 sagittae tuae acutae - populi sub te cadent - in corda inimicorum regis.

7 Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; sceptrum aequitatis sceptrum regni tui.

8 Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis.

9 Myrrha et aloe et casia omnia vestimenta tua; e domibus eburneis chordae delectant te.

10 Filiae regum in pretiosis tuis; astitit regina a dextris tuis ornata auro ex Ophir. -

11 Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui;

12 et concupiscet rex speciem tuam. Quoniam ipse est dominus tuus, et adora eum.

13 Filia Tyri cum muneribus; vultum tuum deprecabuntur divites plebis.

14 Gloriosa nimis filia regis intrinsecus, texturis aureis circumamicta.

15 In vestibus variegatis adducetur regi; virgines post eam, proximae eius, afferuntur tibi.

16 Afferuntur in laetitia et exsultatione, adducuntur in domum regis.

17 Pro patribus tuis erunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram.

18 Memor ero nominis tui in omni generatione et generatione; propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi.

Capítulos

Bíblias