Salmos 47

1 Magistro chori. Filiorum Core. PSALMUS.

2 Omnes gentes, plaudite manibus, iubilate Deo in voce exsultationis,

3 quoniam Dominus Altissimus, terribilis, rex magnus super omnem terram.

4 Subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris.

5 Elegit nobis hereditatem nostram, gloriam Iacob, quem dilexit.

6 Ascendit Deus in iubilo, et Dominus in voce tubae.

7 Psallite Deo, psallite; psallite regi nostro, psallite.

8 Quoniam rex omnis terrae Deus, psallite sapienter.

9 Regnavit Deus super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam.

10 Principes populorum congregati sunt cum populo Dei Abraham, quoniam Dei sunt scuta terrae: vehementer elevatus est.

Capítulos

Bíblias