Salmos 53

1 Magistro chori. Secundum " Mahalat ". Maskil. David. Dixit insipiens in corde suo: “ Non est Deus ”.

2 Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum.

3 Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intellegens, aut requirens Deum.

4 Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

5 Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? Deum non invocaverunt;

6 illic trepidaverunt timore, et non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, qui te obsidebant, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. -

7 Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.

Capítulos

Bíblias