Salmos 54

1 Magistro chori. Fidibus. Maskil. David,

2 postquam Ziphaei ad Saul venerunt dicentes: " Ecce David apud nos abditus latet ".

3 Deus, in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me.

4 Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris mei!

5 Quoniam superbi insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.

6 Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.

7 Converte mala super inimicos meos et in veritate tua disperde illos.

8 Voluntarie sacrificabo tibi, confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est;

9 quoniam ex omni tribulatione eripuit me, et super inimicos meos despexit oculus meus.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade