Salmos 56

1 Magistro chori. Secundum " Ionat elem rehoqim ". David. Miktam. Cum Gath Philistaei eum tenerent.

2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo, tota die impugnans oppressit me.

3 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi pugnant adversum me, Altissime.

4 In quacumque die timebo, ego in te sperabo.

5 In Deo, cuius laudabo sermonem, in Deo speravi; non timebo: quid faciet mihi caro?

6 Tota die rem meam perturbabant, adversum me omnes cogitationes eorum in malum.

7 Concitabant iurgia, insidiabantur, ipsi calcaneum meum observabant. Sicut quaesierunt animam meam,

8 ita pro iniquitate retribue illis, in ira populos prosterne, Deus.

9 Peregrinationes meas tu numerasti: pone lacrimas meas in utre tuo; nonne in supputatione tua?

10 Tunc convertentur inimici mei retrorsum, in quacumque die invocavero: ecce cognovi quoniam Deus meus es.

11 In Deo, cuius laudabo sermonem, in Domino, cuius laudabo sermonem,

12 in Deo speravi; non timebo: quid faciet mihi homo?

13 Super me sunt, Deus, vota tua; reddam laudationes tibi,

14 quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu, ut ambulem coram Deo in lumine viventium.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade