Salmos 6

1 Magistro chori. Fidibus. Super octavam. PSALMUS. David.

2 Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me.

3 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.

4 Et anima mea turbata est valde, sed tu, Domine, usquequo?

5 Convertere, Domine, eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam.

6 Quoniam non est in morte, qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi?

7 Laboravi in gemitu meo, lavabam per singulas noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum rigabam.

8 Turbatus est a maerore oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos.

9 Discedite a me, omnes, qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.

10 Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam suscepit.

11 Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei; convertantur et erubescant valde velociter.

Capítulos

Bíblias