Salmos 61

1 Magistro chori. Fidibus. David.

2 Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meae.

3 A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum. In petram inaccessam mihi deduc me!

4 Quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici.

5 Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula, protegar in velamento alarum tuarum,

6 quoniam tu, Deus meus, exaudisti vota mea, dedisti hereditatem timentium nomen tuum.

7 Dies super dies regis adicies, annos eius usque in diem generationis et generationis.

8 Sedeat in aeternum in conspectu Dei; misericordia et veritas servent eum.

9 Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade