Salmos 62

1 Magistro chori. Secundum Iduthun. PSALMUS. David.

2 In Deo tantum quiesce, anima mea, ab ipso enim salutare meum.

3 Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum, praesidium meum; non movebor amplius.

4 Quousque irruitis in hominem, contunditis universi vos tamquam parietem inclinatum et maceriam depulsam?

5 Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere; delectabantur mendacio. Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant.

6 In Deo tantum quiesce, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea.

7 Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum, praesidium meum; non movebor.

8 In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est.

9 Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra; Deus refugium nobis.

10 Verumtamen vanitas filii Adam, mendacium filii hominum. In stateram si conscendant, super fumum leves sunt omnes.

11 Nolite sperare in violentia et in rapina nolite decipi; divitiae si affluant, nolite cor apponere.

12 Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est,

13 et tibi, Domine, misericordia; quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade