Salmos 64

1 Magistro chori. PSALMUS. David.

2 Exaudi, Deus, vocem meam in meditatione mea; a timore inimici custodi animam meam.

3 Protege me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.

4 Qui exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt sagittas suas, venefica verba,

5 ut sagittent in occultis immaculatum. Subito sagittabunt eum et non timebunt,

6 firmaverunt sibi consilium nequam. Disputaverunt, ut absconderent laqueos, dixerunt: “ Quis videbit eos? ”.

7 Excogitaverunt iniqua, perfecerunt excogitata consilia. Interiora hominis et cor eius abyssus.

8 Et sagittavit illos Deus; subito factae sunt plagae eorum,

9 et infirmavit eos lingua eorum. Caput movebunt omnes, qui videbunt eos,

10 et timebit omnis homo; et annuntiabunt opera Dei et facta eius intellegent.

11 Laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo, et gloriabuntur omnes recti corde.

Capítulos

Bíblias