Salmos 67

1 Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. Canticum.

2 Deus misereatur nostri et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos,

3 ut cognoscatur in terra via tua, in omnibus gentibus salutare tuum.

4 Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes.

5 Laetentur et exsultent gentes, quoniam iudicas populos in aequitate et gentes in terra dirigis.

6 Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes.

7 Terra dedit fructum suum; benedicat nos Deus, Deus noster,

8 benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade