Salmos 70

1 Magistro chori. David. Ad commemorandum.

2 Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina.

3 Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala.

4 Convertantur propter confusionem suam, qui dicunt mihi: “ Euge, euge ”.

5 Exsultent et laetentur in te omnes, qui quaerunt te; et dicant semper: “ Magnificetur Deus ”, qui diligunt salutare tuum.

6 Ego vero egenus et pauper sum; Deus, ad me festina. Adiutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.

Capítulos

Bíblias