Salmos 75

1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". PSALMUS. Asaph. Canticum.

2 Confitebimur tibi, Deus; confitebimur et invocabimus nomen tuum: narrabimus mirabilia tua.

3 Cum statuero tempus, ego iustitias iudicabo.

4 Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea, ego confirmavi columnas eius.

5 Dixi gloriantibus: “ Nolite gloriari! ” et delinquentibus: “Nolite exaltare cornu!

6 Nolite exaltare in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum proterva ”.

7 Quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis exaltatio.

8 Quoniam Deus iudex est: hunc humiliat et hunc exaltat.

9 Quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen usque ad faeces epotabunt, bibent omnes peccatores terrae.

10 Ego autem annuntiabo in saeculum, cantabo Deo Iacob.

11 Et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti.

Capítulos

Bíblias