Salmos 82

1 PSALMUS. Asaph. Deus stetit in concilio divino, in medio deorum iudicat.

2 “ Usquequo iudicabitis inique et facies peccatorum sumetis?

3 Iudicate egeno et pupillo, humilem et pauperem iustificate.

4 Eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate ”.

5 Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terrae.

6 Ego dixi: “ Dii estis, et filii Excelsi omnes ”.

7 Vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis.

8 Surge, Deus, iudica terram, quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.

Capítulos

Bíblias