Salmos 87

1 Filiorum Core. PSALMUS. Canticum. Fundamenta eius in montibus sanctis;

2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.

3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! -

4 Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me; ecce Philistaea et Tyrus cum Aethiopia: hi nati sunt illic.

5 Et de Sion dicetur: “ Hic et ille natus est in ea; et ipse firmavit eam Altissimus ”.

6 Dominus referet in librum populorum: “ Hi nati sunt illic ”.

7 Et cantant sicut choros ducentes: “ Omnes fontes mei in te ”.

Capítulos

Bíblias