Salmos 93

1 Dominus regnavit! Decorem indutus est; indutus est Dominus, fortitudine praecinxit se. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur.

2 Firmata sedes tua ex tunc, a saeculo tu es.

3 Elevaverunt flumina, Domine. elevaverunt flumina vocem suam, elevaverunt flumina fragorem suum.

4 Super voces aquarum multarum, super potentes elationes maris, potens in altis Dominus.

5 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo Domine, in longitudinem dierum.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade