Salmos 95

1 Venite, exsultemus Domino; iubilemus Deo salutari nostro.

2 Praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei.

3 Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.

4 Quia in manu eius sunt profunda terrae, et altitudines montium ipsius sunt.

5 Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus eius formaverunt.

6 Venite, adoremus et procidamus et genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos,

7 quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius.

8 Utinam hodie vocem eius audiatis: “ Nolite obdurare corda vestra,

9 sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, etsi viderunt opera mea.

10 Quadraginta annis taeduit me generationis illius et dixi: Populus errantium corde sunt isti.

11 Et ipsi non cognoverunt vias meas; ideo iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam ”.

Capítulos

Bíblias