Salmos 98

1 PSALMUS. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera eius, et brachium sanctum eius.

2 Notum fecit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.

3 Recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Israel. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri.

4 Iubilate Deo, omnis terra; erumpite, exsultate et psallite.

5 Psallite Domino in cithara, in cithara et voce psalmi;

6 in tubis ductilibus et voce tubae corneae, iubilate in conspectu regis Domini.

7 Sonet mare et plenitudo eius, orbis terrarum et qui habitant in eo.

8 Flumina plaudent manu, simul montes exsultabunt

9 a conspectu Domini, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade