Salmos 99

1 Dominus regnavit! Commoveantur populi sedet super cherubim, moveatur terra.

2 Dominus in Sion magnus et excelsus super omnes populos.

3 Confiteantur nomini tuo magno et terribili, quoniam sanctum est.

4 Rex potens iudicium diligit: tu statuisti, quae recta sunt, iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.

5 Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad scabellum pedum eius, quoniam sanctus est.

6 Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos,

7 in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia eius et praeceptum, quod dedit illis.

8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, ulciscens autem adinventiones eorum.

9 Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad montem sanctum eius, quoniam sanctus Dominus Deus noster.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade