Zacarias 13

1 In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Ierusalem pro peccatis et immunditia.

2 Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra; et pseudoprophetas et spiritum immundum auferam de terra.

3 Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuerunt eum: “Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini”; et configent eum pater eius et mater eius, qui genuerunt eum, cum prophetaverit.

4 Et erit: in die illa confundentur prophetae, unusquisque ex visione sua, cum prophetaverit; nec operientur pallio saccino, ut mentiantur,

5 sed dicet: “Non sum propheta; homo operans terram ego sum, quoniam terra est possessio mea ab adulescentia mea”.

6 Et dicetur ei: “Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum?”. Et dicet: “His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me”.

7 Framea, suscitare super pastorem meum et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum. Percute pastorem, et dispergentur oves, et convertam manum meam contra parvulos.

8 Et erit in omni terra, dicit Dominus: partes duae in ea dispergentur et deficient, et tertia pars relinquetur in ea;

9 et ducam tertiam partem per ignem et purgabo eos, sicut purgatur argentum, et probabo eos, sicut probatur aurum: ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus est ille; et ipse dicet: “Dominus est Deus meus”.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade