Publicidade

A última palavra vem do Senhor

Por Bíblia Online –

A última palavra pertence ao Senhor. Os planos do homem estão sujeitos à soberania de Deus. Ele rege toda a história e nenhum de seus propósitos pode ser frustrado.

1 Hominis est animum praeparare,et Domini est responsio linguae.

4 Universa secundum proprium finem operatus est Dominus;impium quoque ad diem malum.

19 Non est Deus quasi homo, ut mentiatur,nec ut filius hominis, ut mutetur.Numquid dixit et non faciet?Locutus est et non implebit?

23 Cui respondit Dominus: " Numquid manus Domini abbreviata est? Iam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur an non ".

11 sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo:non revertetur ad me vacuum,sed faciet, quaecumque volui,et prosperabitur in his, ad quae misi illud.

27 " Ecce ego Dominus, Deus universae carnis; numquid mihi difficile erit omne verbum?

2 " Scio quia omnia potes,et nulla te latet cogitatio.

6 Omnia, quaecumque voluit,Dominus fecit in caelo et in terra,in mari et in omnibus abyssis.

35 Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt.

8 Ecce venit et fit, ait Dominus Deus; haec est dies, de qua locutus sum.

14 qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur;15 pro eo ut dicatis: " Si Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut illud ".

Publicidade