A última palavra vem do Senhor
A última palavra pertence ao Senhor. Os planos do homem estão sujeitos à soberania de Deus. Ele rege toda a história e nenhum de seus propósitos pode ser frustrado.
Hominis est animam præparare,
et Domini gubernare linguam.
Universa propter semetipsum operatus est Dominus ;
impium quoque ad diem malum.
non est Deus quasi homo, ut mentiatur,
nec ut filius hominis, ut mutetur.
Dixit ergo, et non faciet ?
locutus est, et non implebit ?
Cui respondit Dominus : Numquid manus Domini invalida est ? jam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur.
sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo ;
non revertetur ad me vacuum,
sed faciet quæcumque volui,
et prosperabitur in his ad quæ misi illud.
Ecce ego Dominus Deus universæ carnis :
numquid mihi difficile erit omne verbum ?
Scio quia omnia potes,
et nulla te latet cogitatio.
Qui firmavit terram super aquas,
quoniam in æternum misericordia ejus.
et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.
Ecce venit, et factum est,
ait Dominus Deus :
hæc est dies de qua locutus sum.
qui ignoratis quid erit in crastino. Quæ est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.