Publicidade

Admiração

Por Bíblia Online

O temor do Senhor é o princípio da sabedoria. A admiração reverente por Deus é a postura que produz conhecimento, obediência e bênção na vida do crente.

Timor Domini principium sapientiæ ;

sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.

Principium sapientiæ timor Domini,

et scientia sanctorum prudentia.

Timor Domini disciplina sapientiæ,

et gloriam præcedit humilitas.

Melius est parum cum timore Domini,

quam thesauri magni et insatiabiles.

Timor Domini odit malum :

arrogantiam, et superbiam,

et viam pravam, et os bilingue, detestor.

Finis modestiæ timor Domini,

divitiæ, et gloria, et vita.

Ne sis sapiens apud temetipsum ;

time Deum, et recede a malo :

sanitas quippe erit umbilico tuo,

et irrigatio ossium tuorum.

Fallax gratia, et vana est pulchritudo :

mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.

Finem loquendi pariter omnes audiamus.

Deum time, et mandata ejus observa :

hoc est enim omnis homo,

Peccator videbit, et irascetur ;

dentibus suis fremet et tabescet :

desiderium peccatorum peribit.

Alleluja.

Laudate, pueri, Dominum ;

laudate nomen Domini.

Canticum graduum.

Sæpe expugnaverunt me a juventute mea,

dicat nunc Israël ;

Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos ;

et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.

Deus qui inhabitare facit unius moris in domo ;

qui educit vinctos in fortitudine,

similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris.

Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus : et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.

Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua : custodiasque mandata Domini, et cæremonias ejus, quas ego hodie præcipio tibi, ut bene sit tibi ?

Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus : ipsi servietis, et ipsi adhærebitis.

Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.

Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.

Reddite ergo omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem.

Qui tollit ab amico suo misericordiam,

timorem Domini derelinquit.

Seja o primeiro
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-07-05_19-25-13-