Agradecimento a Deus
Agradecer a Deus é louvor, adoração e reconhecimento da sua soberania. Dai graças ao Senhor porque Ele é bom — a sua misericórdia dura para sempre!
Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ;
annuntiate de die in diem salutare ejus.
cor pravum ;
declinantem a me malignum non cognoscebam.
Alleluja.
Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in sæculum misericordia ejus.
Dormitavit anima mea præ tædio :
confirma me in verbis tuis.
Emittet verbum suum, et liquefaciet ea ;
flabit spiritus ejus, et fluent aquæ.
Vox Domini intercidentis flammam ignis ;
Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum.
Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.
Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
Gratia vobis, et pax.
Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione, memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum :
Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu :
Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco :
Qui autem administrat semen seminanti : et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ : ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quæ operatur per nos gratiarum actionem Deo.
loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri, subjecti invicem in timore Christi.
Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.