Agradecimento a Deus
Agradecer a Deus é louvor, adoração e reconhecimento da sua soberania. Dai graças ao Senhor porque Ele é bom — a sua misericórdia dura para sempre!
13 nunc igitur Deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitum
6 nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum
3 gratias ago Deo meo in omni memoria vestri
17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum
2 gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis memoriam facientes in orationibus nostris sine intermissione3 memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum
4 gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu
57 Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum
14 Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco
10 qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo
19 loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri21 subiecti invicem in timore Christi
41 et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus42 et manducaverunt omnes et saturati sunt43 et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus