Agradecimento pela família
Agradecer pela família é reconhecer a bênção mais preciosa que Deus nos concede. Os filhos são herança do Senhor — cada membro da família é presente divino a ser celebrado.
Uxor tua sicut vitis abundans
in lateribus domus tuæ ;
filii tui sicut novellæ olivarum
in circuitu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicetur homo
qui timet Dominum.
Benedicat tibi Dominus ex Sion,
et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ.
Ipsi David.
Benedic, anima mea, Domino :
Domine Deus meus, magnificatus es vehementer.
Confessionem et decorem induisti,
amictus lumine sicut vestimento.
Extendens cælum sicut pellem,
Facti sumus opprobrium vicinis nostris ;
subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
Corona senum filii filiorum,
et gloria filiorum patres eorum.
Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam quam postulavi eum.
Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,
Afferte Domino, familiæ populorum :
afferte Domino gloriam et imperium.
Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
Et de plenitudine ejus
nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia :
Dixeruntque mulieres ad Noëmi : Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiæ tuæ, et vocaretur nomen ejus in Israël : et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem : de nuru enim tua natus est, quæ te diligit, et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios.
Vivens, vivens ipse confitebitur tibi,
sicut et ego hodie ;
pater filiis notam faciet
veritatem tuam.