Amor verdadeiro
O amor verdadeiro vem de Deus. Não é emoção passageira — é decisão, sacrifício e compromisso eterno. O perfeito amor lança fora o medo e nunca deixará de existir.
16 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam
34 mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem35 in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem
8 commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus
38 certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines39 neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro
10 dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio
4 caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur5 non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum6 non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati7 omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet8 caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur
8 qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est
18 timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor poenam habet qui autem timet non est perfectus in caritate
3 haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non sunt
22 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas