Anjos
Os anjos são seres celestiais criados por Deus para servir, adorar e executar seus propósitos. A Bíblia revela anjos mensageiros, guerreiros e protetores ao longo de toda a história redentora.
20 haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est
5 respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis6 non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus
53 an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum
30 et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum31 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum
10 et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo
14 gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis
10 ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente
10 cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri adstiterunt iuxta illos in vestibus albis11 qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum
1 caritas fraternitatis maneat2 hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis
1 si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens
16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria
16 quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi17 deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus
5 qui vicerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius
38 certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines39 neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro