Aprender
Aprender é vocação do discípulo. Jesus disse: aprendei de mim. A Bíblia convida a aprender com humildade, perseverança e disposição — sentados aos pés do Mestre.
Aprender de Jesus
Tomai sobre vós o meu jugo e aprendei de mim. O Espírito Santo nos ensinará todas as coisas e nos recordará tudo.
29 Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.30 Iugum enim meum suave, et onus meum leve est ".
19 Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,20 docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ".
26 Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis.
16 Respondit ergo eis Iesus et dixit: " Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me.
27 Et vos, unctionem, quam accepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ipsius docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium, et, sicut docuit vos, manetis in eo.
Ensino e sabedoria
O temor do Senhor é o princípio do saber. A disciplina do Senhor forma o caráter e abre caminhos de entendimento.
7 Timor Domini principium scientiae.Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abiciasnec asperneris, cum ab eo corriperis:12 quem enim diligit, Dominus corripitet quasi pater in filio complacet sibi.
11 Viam sapientiae monstravi tibi;duxi te per semitas aequitatis,
1 Qui diligit disciplinam, diligit scientiam;qui autem odit increpationes, insipiens est.
5 Recogites ergo in corde tuo quia, sicut erudit homo filium suum, sic Dominus Deus tuus erudivit te,
Comunidade de aprendizado
Ensinem e aconselhem-se mutuamente. A igreja é escola de Cristo — onde todos ensinam e todos aprendem juntos.
16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo;
11 Propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis.
42 et omni die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum, Iesum.
20 quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos,
9 quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum.
1 Tu autem loquere, quae decent sanam doctrinam.
Ouvir e praticar
Ensina-me a fazer a tua vontade. Guia-me pela tua verdade. O verdadeiro aprendiz pratica o que ouviu do Mestre.
10 Doce me facere voluntatem tuam,quia Deus meus es tu.Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam;
4 DALETH. Vias tuas, Domine, demonstra mihiet semitas tuas edoce me.
5 HE. Dirige me in veritate tua et doce me,quia tu es Deus salutis meae,VAU. et te sustinui tota die.
8 TETH. Dulcis et rectus Dominus,propter hoc peccatores viam docebit;9 IOD. diriget mansuetos in iudicio,docebit mites vias suas.
8 Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris;firmabo super te oculos meos.
9 Anima mea desiderat te in nocte,sed et spiritu meo in praecordiis meis te quaero.Cum resplenduerint iudicia tua in terra,iustitiam discent habitatores orbis.