1 Et erit numerus filiorum Israelquasi arena maris,quae sine mensura est et non numerabitur.Et erit: in loco, ubi dicebatur eis:Non populus meus vos",dicetur eis: "Filii Dei viventis".

2 Et congregabuntur filii Iudaeet filii Israel pariteret ponent sibimet caput unumet ascendent de terra,quia magnus dies Iezrahel.

3 Dicite fratribus vestris: "Populus meus"et sororibus vestris: "Misericordiam consecuta".

4 Contendite adversum matrem vestram; contendite,quoniam ipsa non uxor mea,et ego non vir eius;auferat fornicationes suas a facie suaet adulteria sua de medio uberum suorum,

5 ne forte exspoliem eam nudamet statuam eam secundum diem nativitatis suaeet ponam eam quasi solitudinemet statuam eam velut terram aridamet interficiam eam siti.

6 Et filiorum illius non miserebor,quoniam filii fornicationum sunt,

7 quia fornicata est mater eorum,turpiter egit, quae concepit eos;quia dixit: "Vadam post amatores meos,qui dant panes mihi et aquas meas,lanam meam et linum meum,oleum meum et potum meum".

8 Propter hoc ecce ego saepiamviam tuam spiniset saepiam eam maceria,et semitas suas non inveniet;

9 et sequetur amatores suoset non apprehendet eos;et quaeret eos et non invenietet dicet: "Vadam et revertarad virum meum priorem,quia bene mihi erat tunc magis quam nunc".

10 Et haec nescivit quia egodedi ei frumentum et vinum et oleumet argentum multiplicavi eiet aurum, quae fecerunt Baal.

11 Idcirco convertar et sumamfrumentum meum in tempore suoet vinum meum in tempore suo;et auferam lanam meam et linum meum,quae operiebant pudenda eius,

12 et nunc revelabo ignominiam eiusin oculis amatorum eius,et nullus est qui eruat eam de manu mea.

13 Et cessare faciam omne gaudium eius,sollemnitatem eius, neomeniam eius,sabbatum eius et omnia festa tempora eius;

14 et corrumpam vineam eius et ficum eius,de quibus dixit: "Mercedes hae meae sunt,quas dederunt mihi amatores mei".Et ponam eas in saltum,et comedet illas bestia agri.

15 Et visitabo super eam dies Baalim,quibus accendebat incensumet ornabatur inaure sua et monili suoet ibat post amatores suos,sed mei obliviscebatur,dicit Dominus.

16 Propter hoc ecce ego lactabo eamet ducam eam in solitudinemet loquar ad cor eius;

17 et dabo ei vineas eius ex eodem locoet vallem Achor, portam spei,et respondebit ibiiuxta dies iuventutis suaeet iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti.

18 Et erit: in die illa,ait Dominus,vocabis me: "Vir meus"et non vocabis me ultra: "Baal meus".

19 Et auferam nomina Baalim de ore eius,et non recordabitur ultra nominis eorum.

20 Et percutiam eis foedus in die illacum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae;et arcum et gladium et bellumconteram de terraet cubare eos faciam confidenter.

21 Et sponsabo te mihi in sempiternum;et sponsabo te mihi in iustitia et iudicioet in misericordia et miserationibus.

22 Et sponsabo te mihi in fide,et cognosces Dominum.

23 Et erit: in illa die exaudiam,dicit Dominus,exaudiam caelos,et illi exaudient terram;

24 et terra exaudiettriticum et vinum et oleum,et haec exaudient Iezrahel.

25 Et seminabo eam mihi in terramet miserebor eius, quae fuit "Absque misericordia";

26 et dicam "Non populo meo": "Populus meus tu";et ipse dicet: "Deus meus es tu" ".