Publicidade

Oséias 6

1 In tribulatione sua mane consurgent ad me :

Venite, et revertamur ad Dominum,

2 quia ipse cepit, et sanabit nos ;

percutiet, et curabit nos.

3 Vivificabit nos post duos dies ;

in die tertia suscitabit nos,

et vivemus in conspectu ejus.

Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum :

quasi diluculum præparatus est egressus ejus,

et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.

4 Quid faciam tibi, Ephraim ?

quid faciam tibi, Juda ?

misericordia vestra quasi nubes matutina,

et quasi ros mane pertransiens.

5 Propter hoc dolavi in prophetis ;

occidi eos in verbis oris mei :

et judicia tua quasi lux egredientur.

6 Quia misericordiam volui, et non sacrificium ;

et scientiam Dei plus quam holocausta.

7 Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum :

ibi prævaricati sunt in me.

8 Galaad civitas operantium idolum,

supplantata sanguine.

9 Et quasi fauces virorum latronum,

particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem :

quia scelus operati sunt.

10 In domo Israël vidi horrendum :

ibi fornicationes Ephraim,

contaminatus est Israël.

11 Sed et Juda, pone messem tibi,

cum convertero captivitatem populi mei.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-15_21-32-39-