Publicidade

Oséias 11

1 Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël.

Quia puer Israël, et dilexi eum ;

et ex Ægypto vocavi filium meum.

2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ;

Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.

3 Et ego quasi nutritius Ephraim :

portabam eos in brachiis meis,

et nescierunt quod curarem eos.

4 In funiculis Adam traham eos,

in vinculis caritatis ;

et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum,

et declinavi ad eum ut vesceretur.

5 Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus,

quoniam noluerunt converti.

6 Cœpit gladius in civitatibus ejus,

et consumet electos ejus,

et comedet capita eorum.

7 Et populus meus pendebit ad reditum meum ;

jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.

8 Quomodo dabo te, Ephraim ?

protegam te, Israël ?

Quomodo dabo te sicut Adama,

ponam te ut Seboim ?

Conversum est in me cor meum,

pariter conturbata est pœnitudo mea.

9 Non faciam furorem iræ meæ ;

non convertar ut disperdam Ephraim,

quoniam Deus ego, et non homo ;

in medio tui sanctus,

et non ingrediar civitatem.

10 Post Dominum ambulabunt ;

quasi leo rugiet,

quia ipse rugiet,

et formidabunt filii maris.

11 Et avolabunt quasi avis ex Ægypto,

et quasi columba de terra Assyriorum :

et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.

12 Circumdedit me in negatione Ephraim,

et in dolo domus Israël ;

Judas autem testis descendit cum Deo,

et cum sanctis fidelis.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-15_21-32-39-