Publicidade

Oséias 13

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ;

et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ;

feceruntque sibi conflatile de argento suo

quasi similitudinem idolorum :

factura artificum totum est :

his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina,

et sicut ros matutinus præteriens ;

sicut pulvis turbine raptus ex area,

et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ;

et Deum absque me nescies,

et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto,

in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ;

et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna,

sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis,

et dirumpam interiora jecoris eorum,

et consumam eos ibi quasi leo :

bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ?

maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ;

et judices tui, de quibus dixisti :

Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo,

et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ;

absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei :

ipse filius non sapiens :

nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ;

de morte redimam eos.

Ero mors tua, o mors !

morsus tuus ero, inferne !

consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet :

adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem,

et siccabit venas ejus,

et desolabit fontem ejus :

et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-16_18-40-07-