Publicidade

Oséias 8

1 In gutture tuo sit tuba

quasi aquila super domum Domini,

pro eo quod transgressi sunt fœdus meum,

et legem meam prævaricati sunt.

2 Me invocabunt : Deus meus,

cognovimus te Israël.

3 Projecit Israël bonum :

inimicus persequetur eum.

4 Ipsi regnaverunt, et non ex me ;

principes exstiterunt, et non cognovi :

argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola,

ut interirent.

5 Projectus est vitulus tuus, Samaria ;

iratus est furor meus in eos.

Usquequo non poterunt emundari ?

6 Quia ex Israël et ipse est :

artifex fecit illum, et non est deus ;

quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.

7 Quia ventum seminabunt,

et turbinem metent :

culmus stans non est in eo ;

germen non faciet farinam :

quod etsi fecerit, alieni comedent eam.

8 Devoratus est Israël ;

nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.

9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur,

onager solitarius sibi ;

Ephraim munera dederunt amatoribus.

10 Sed et cum mercede conduxerint nationes,

nunc congregabo eos,

et quiescent paulisper ab onere regis et principum.

11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ;

factæ sunt ei aræ in delictum.

12 Scribam ei multiplices leges meas,

quæ velut alienæ computatæ sunt.

13 Hostias offerent,

immolabunt carnes et comedent,

et Dominus non suscipiet eas :

nunc recordabitur iniquitatis eorum,

et visitabit peccata eorum :

ipsi in Ægyptum convertentur.

14 Et oblitus est Israël factoris sui,

et ædificavit delubra ;

et Judas multiplicavit urbes munitas ;

et mittam ignem in civitates ejus,

et devorabit ædes illius.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-15_21-32-39-