Publicidade

Arca de noé

Por Bíblia Online –

A arca de Noé é história de salvação e fidelidade. Deus instruiu Noé a construir a arca para salvar sua família e os animais do dilúvio — exemplo supremo de obediência e fé.

13 dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra14 fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus15 et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius16 fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea

1 dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac

7 et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii8 de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut praeceperat Deus Noe10 cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram

16 et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris

17 factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra18 vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas

23 et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca

3 reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies4 requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniae

6 cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum7 qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram8 emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae9 quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam10 expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca11 at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram12 expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eum

13 igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae

15 locutus est autem Deus ad Noe dicens16 egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum17 cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam

8 haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo9 ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos10 et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae11 statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram

13 arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram

7 fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus

20 qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam21 quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi22 qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus

37 sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe39 et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis40 tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur41 duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur

Publicidade