Bem
Fazer o bem é mandamento de Deus e expressão prática do amor cristão. A Bíblia convida a praticar o bem a todos, com alegria, sem se cansar — porque colheremos no tempo próprio.
14 NUN. Prohibe linguam tuam a malo,et labia tua, ne loquantur dolum.
3 BETH. Spera in Domino et fac bonitatem,et inhabitabis terram et pasceris in fide.
13 Credo videre bona Domini in terra viventium.
6 ZAIN. Reminiscere miserationum tuarum, Domine,et misericordiarum tuarum, quoniam a saeculo sunt.7 HETH. Peccata iuventutis meae et delicta mea ne memineris;secundum misericordiam tuam memento mei tu,propter bonitatem tuam, Domine.
17 SADE. Iustus Dominus in omnibus viis suiset sanctus in omnibus operibus suis.
9 Tunc intelleges iustitiam et iudiciumet aequitatem et omnem semitam bonam,
22 Desiderabile in homine est misericordia eius;et melior est pauper quam vir mendax.
22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides,23 mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex.
10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus.
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.
9 Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono;
21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
23 " Omnia licent! ". Sed non omnia expediunt. " Omnia licent! ". Sed non omnia aedificant.
33 Noli te seduci: " Corrumpunt mores bonos colloquia mala ".
8 Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut, in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,
9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus et auro aut margaritis vel veste pretiosa,10 sed, quod decet mulieres, profitentes pietatem per opera bona.
14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum.
5 et propter hoc ipsum curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,6 in scientia autem continentiam, in continentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
13 Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis?
16 Haec dicit Dominus: State super vias et videteet interrogate de semitis antiquis,quae sit via bona, et ambulate in eaet invenietis refrigerium animabus vestris ".Et dixerunt: " Non ambulabimus! ".
7 Bonus Dominus,refugium in die tribulationiset sciens sperantes in se
15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.16 Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.
36 Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est.