Publicidade

Bom ânimo

Por Bíblia Online –

Tende bom ânimo! Jesus repetiu estas palavras aos seus discípulos em meio às tempestades. No mundo tereis aflições, mas Ele já venceu o mundo — e nos dá coragem para enfrentar tudo.

33 haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum

9 ecce praecipio tibi confortare et esto robustus noli metuere et noli timere quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris

25 rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris adversum quos dimicatis

10 ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera iusti mei

7 non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis

27 statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere

50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere

48 at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace

6 audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino

10 igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua laetantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus David et Salomoni et Israhel populo suo

7 viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem quae est cum eo multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo

10 si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua

25 propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi

6 confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu

6 in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in variis temptationibus

11 desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos12 id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam

16 propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem

7 ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem

16 responditque populus et ait absit a nobis ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis17 Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Aegypti de domo servitutis fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus et in cunctis populis per quos transivimus

11 ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam

Publicidade