O que é bom
O que é bom vem de Deus. A Bíblia celebra a bondade divina e nos convida a discernir, praticar e desfrutar tudo o que é bom — porque toda boa dádiva vem do Pai das luzes.
31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus
2 donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis
23 laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est optimus
13 comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo14 sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit
11 ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio
25 TETH bonus est Dominus sperantibus in eum animae quaerenti illum26 TETH bonum est praestolari cum silentio salutare Domini
8 indicabo tibi o homo quid sit bonum et quid Dominus quaerat a te utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo
12 itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum
2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta
16 non ergo blasphemetur bonum nostrum
1 obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus2 pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate3 hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem
17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio